Back to Table of Contents

Schedel



VIII.

DR. HERMANN SCHEDEL'S REMARKS ON BEHAIM'S GLOBE.(1)

De globo sperico terre.

[Mundi formam omnes fere consenciunt rotundum esse, idemque de terra senciunt, que in media rerum constituta gravia queque ad se trahit aquis maiori ex parte submersa.]

[Sunt qui arbitrantur quatuor eius plagas apparere, quas magnus insecat occeanus, duobus amplissimis fluminibus eas ambiens quorum alterum zodiaco subiciatur alterum ab aurora dextra levaque per polos defluens extra columnas Herculeas coniungator atque in hunc modum tocius terre quatuor porciones velut ingentes insulas emergere. Que celo subiecte benigno mortalium habitaciones admittant.]

Hunc orbis situm impeditum opus in hoc sperico globo ornatissimo facundie minime capax verum aspici cognoscique dignissimum M. B. eques auratus anno Christi 1492 absolvit pro gloria inclite urbis Nurembergensis et cum [nec divinis operibus maledica lingua parcit, quecunque enim mortales agunt sive privatim sive publice calumnie subiacent, haud diffidimus, quin nostrum laborem malignus interpres non fugiet, neque maledicis occursuri clausurique ora contendimus. Frustra nitimur et in dextro et sinistro latrant itinere canes.]

[Nullius enim vita sine reprehensione cucurrerit. Communem igitur sortem equo animo ferre decet,] presertim (precipue) cum opus ex illustribus cosmographis ac geographis tum antiquis ut Strabone, Pomponio Mella, Diodoro Siculo, Herodoto, Plinio secundo Novocomensi, Dionysio etc tum modernis ut Paulo Veneto, Petro de Eliaco et peritissimis viris regis Portugalie profecimus.

[De situ locorum, que videbantur necessaria, inseruimus et quantum terrarum orbis incolitur, cum interiectis et circumfusis aquis.]

[At quodcumque de nobis iudicium fuerit non inviti subibimus, quando in hoc opere neque optimorum speramus laudem neque pessimorum timemus vituperium, neque qui nobis detraxerit, id glorie assequetur, ut omnes ei consenciant et fortasse futura etas id approbabit quod nostra reiecerit.]

Hic globus labore et opera M. B. absolutus est, in quo orbis situs strictim continetur, quo pacto se habeat forma tocius orbis maximeque eius partes, Europa scilicet, Asia et Affrica, quomodoque singule eius partes se habeant.

Similiter ore et littora, qualiter se intra et extra ostendant, qualiterque pelagus ea subeat et circumdet.

Absolute etiam sunt latitudines et longitudines paralellorum ex veteribus cosmographis ut Ptolemeo, Strabone, Diodoro Siculo, Plinio; similiter ex recentioribus ut Petro de Eliaco, Marco Polo Veneto, aliisque cosmographie martiribus eaque omnio doctis dumtaxat, in quibus, si erraverit, correccioni se submittit, sciens, nihil esse cui non possit additamentum ad operis consumacionem fieri, etc.

Footnotes

(1) These emarks on Behaim's globe, in the handwriting of Dr. Hartmann Schedel, were discovered by Dr. Richard Stauber on the fly-leaf of a book now in the Munich library (4°, Inc. c. a. 97 fol. 104). Dr. H. Grauert discovered that quite one-half of the text was borrowed from the Asia of Pope Pius II., published in Venice in 1477; the passages thus borrowed are placed above within square brackets. See R. Stauber, `Die Schedelsche Bibliothek' (Freiburg, 1908, pp. 61, 257). See p. 69. back

Back to Table of Contents


Last modified: Thu Feb 5 23:05:23 CET 2004